Gaudeamus igitur

1.
[Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus;] (bis)
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem,
[Nos habebit humus.] (bis)

2.
[Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?] (bis)
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
[Ubi jam fuere.] (bis)

3.
[Vita nostra brevis est, brevi finietur;] (bis)
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
[Nemini parcetur.] (bis)

4.
[Vivat Academia, vivant professores,] (bis)
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
[Semper sint in flore!] (bis)

5.
[Vivant omnes virgines, graciles, formosae!] (bis)
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
[Bonae, laboriosae!] (bis)

6.
[Vivat et respublica et qui illam regit!] (bis)
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
[Quae nos hic protegit!] (bis)

7.
[Pereat tristitia, pereant osores,] (bis)
Pereat diabolus,
Quivis antiburchius
[Atque irrisores!] (bis)